monumenta.ch > Plinius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 94
{XXX} ipsarum cantharidum venenum in qua parte sit, non constat inter auctores. alii in pedibus et in capite existimant esse, alii negant. convenit tantum pinnas earum auxiliari, in quacumque parte sit venenum. ipsae nascuntur ex vermiculo in spongea maxime cynorrhoidi, quae fit in caule, sed fecundissime in fraxino, ceterae in alba rosa, minus efficaces. potentissimae inter omnes variae luteis lineis, quas in pinnis transversas habent, pingues; multum inertiores minutae, latea, pilosae; inutilissimae vero unius coloris macrae.